CONTINENS

CONTINENS
CONTINENS
apud Martianum, Terracina prius insula, nunc coniuncta: Rheginique ab Siciliae continenti separati, eaque in compensationem connexae telluris in insulam relegata: Ovidio, l. 15. Met. v. 289. continua,
Leucada continuam veteres habuêre coloni,
Nunc freta circumeunt. -----
Terra est, nullô mari interrupta, cui Insula opponitur. Mela, Alias insulae videntur, alias una et continens terra, i. e. quae continenter iuncta est. Sic continenter sedere, coniunctim et unô tenore:
An continenter quod sedetis insulsi
Centum aut ducenti.
Et in continenti aliquid facere, statim ac nullâ interpositâ morâ. De tenenti, legitur in Pervigilio Veneris,
De tenenti tota nox est pervigilanda canticis.
I. e. continenter tota nox pervigilanda, unô tenore, ac de uno tenenti, ut vulgo Galli loquuntur etc. Salmas. ad Solin. p. 83. Apud Ciceronem Continentia scripta sunt, quae perpetuam Historiam complectuntur, ordine temporum ac rerum gestarum serie continuâ expositam. Ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuamrerum gestarum Historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum; habes enim varios actus, multasque actiones et consiliorum et temporum. Ubi summus Orator alludit ad formam, quâ Poetae Tragici ab Epico Cyclo, perpetuam Historiae fabularis seriem complexo, dramata secernebant et fabulas quasdam, quas ornarent variis actuum et actionum episodiis. Cyclus enim Epicus perpetuam narrationem τῆς μυθικῆς complectebatur: uti pluribus dicemus infra, in hac voce. Etiam continuari, pro proxime et
individue comitari, quod idiomate suô Galli dicunt, ioindre quelqu'un, occurrit apud Sisennam laudatum Nonio, Marius ostio Liris evehitur, atque Aenariam suos continuatur. Et continare, pro continenter ire, apud Solin. c. 22. prope Panchaiam continat in Solis urbem, ad quae loca vide eundem Salmas. ubi supra, p. 249.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • continens — /kontananz/ In the Roman law, continuing; holding together. Adjoining buildings were said to be continentia …   Black's law dictionary

  • continens — /kontananz/ In the Roman law, continuing; holding together. Adjoining buildings were said to be continentia …   Black's law dictionary

  • continens — (Roman law.) Joined together …   Ballentine's law dictionary

  • Xiphophorus continens —   Xiphophorus continens Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • continent — 1. continent, ente [ kɔ̃tinɑ̃, ɑ̃t ] adj. • 1160; lat. continens, de continere « contenir » 1 ♦ Littér. ou vieilli Qui observe, pratique la continence. ⇒ chaste, pur. 2 ♦ Méd. Se dit d un sphincter qui fonctionne normalement (anus, vessie). ⊗… …   Encyclopédie Universelle

  • КОНТИНЕНТ — (лат. continens смежная земля). Твердая земля, суша, материк. Обширные пространства суши, в противоположность островам. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. КОНТИНЕНТ лат. continens, sc. terra, смежная… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • continent — CONTINÉNT1, continente, s.n. Diviziune geografică alcătuită dintr o întindere mare de uscat, mărginită, total sau parţial, de mări şi de oceane, cuprinzând şi unele insule sau arhipelaguri vecine. – Din fr. continent, lat. continens, ntis. Trimis …   Dicționar Român

  • continent — I. adjective Etymology: Middle English, from Middle French, from Latin continent , continens, from present participle of continēre to hold in more at contain Date: 14th century 1. exercising continence 2. obsolete restrictive • continently adverb …   New Collegiate Dictionary

  • Trojanischer Krieg — Der Trojanische Krieg ist ein zentrales Ereignis der griechischen Mythologie. Homers Ilias schildert entscheidende Kriegsszenen während der Belagerung der Stadt Troja (Ilion) durch das Heer der Griechen, die in der Ilias Achaier genannt werden.… …   Deutsch Wikipedia

  • REGIONES — non modo provinciarum, sed etiam urbium magnarum partes sunt. REGIONES URBIS ROMAE QUATUORDECIM EX PUBLIO VICTORE, SEXTO RUFO, ET ALIIS. 1. Porta Capena; inter Caeliomontanam ad ortum et Aventinum montem ad occasum ac inter Piscinam publicam et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”